monumenta.ch > Hieronymus > 49
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XLVIII <<<    

CAPUT XLIX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium filiorum meorum, durus ad ferendum et durus procacitate, et iniuria, sicut aqua non ebullias. Ascendisti enim super lectulum patris tui. Tunc violasti stratum, cum ascendisti. In Hebraeo scriptum est: Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et capitulum in liberis meis. Maior ad portandum, et maior robore. Effusus es sicut aqua, ne adiicias. Ascendisti enim cubile patris tui, et contaminasti stratum in ascensu. Est autem sensus hic: Tu es primogenitus meus, maior in liberis, et debebas iuxta ordinem nativitatis tuae, haereditatem, quae primogenitis iure debebatur, et sacerdotium accipere et regnum: hoc quippe in portando onere et praevalido robore demonstratur. Verum quia peccasti, et quasi aqua, quae vasculo non tenetur, voluptatis impetu effusus es, idcirco praecipio tibi, ut ultra non pecces, sisque in fratrum numero, poenam peccati luens, quod primogeniti ordinem perdidisti.
2 Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem adinventionis suae: in consilium eorum non veniat anima mea: et in congregatione eorum non aemuletur iecur meum, quia in furore suo interfecerunt homines, et in desiderio suo subnervaverunt taurum. Necessitate compellimur iuxta propositum operis longius ea repetere, quae ab Hebraica veritate discordant. Legitur enim ibi: Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis arma eorum. In arcanum eorum, ne intret anima mea, et in conventu eorum ne desoletur gloria mea, quia in furore suo interfecerunt virum, et in libidine sua suffoderunt murum. Significat autem non sui consilii fuisse, quod Sichem et Emor foederatos viros interfecerint, contraque ius pacis et amicitiarum sanguinem fuderint innocentem, et quasi quodam furore, sic crudelitate rapti, muros hospitae urbis everterint. Unde sequitur et dicit:
3 Maledictus furor eorum, quia procax; et ira eorum, quia dura: dividam eos in Iacob, et dispergam eos in Israel. Levi enim haereditatem propriam non accepit, sed in omnibus sceptris, paucas urbes ad habitandum habuit. De Simeon vero in libro Iesu scriptum est (Iosue XIX), quod et ipse proprium funiculum non fuerit consecutus, sed de tribu Iuda quiddam acceperit. In Paralipomenon (I, 4) autem libris manifestius scribitur, quod, cum multiplicatus fuisset, et non haberet possessionis locum, exierit in desertum. Quidam prophetice interfectos homines, Apostolos, et subnervatum taurum a Pharisaeis, Christum interpretantur.
4 Iuda, te laudabunt fratres tui. Quia Iuda, confessio, sive laus interpretatur, consequenter scribitur: Iuda, tibi confitebuntur fratres tui: vel, te laudabunt fratres tui.
5 Adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Iuda, ex germine, fili mi, ascendisti, procumbens ut leo, et quasi catulus leonis. Quis suscitabit eum? Licet de Christo grande mysterium sit, tamen iuxta litteram prophetatur, quod reges ex Iuda per David stirpem generentur, et quod adorent eum omnes tribus. Non enim ait, filii matris tuae, sed filii patris tui. Et quod sequitur, ex germine, fili mi, in Hebraeo habet, de captivitate, fili mi, ascendisti; ut ostenderet eum captivos populos esse ducturum: et iuxta intelligentiam sacratiorem, ascendisse in altum, et captivam duxisse captivitatem. Sive quod melius puto, captivitas passionem, ascensus resurrectionem signat.
6 Alligans ad vitem pullum suum, et funiculo pullum asinae. In Hebraeo ita habet, Alligans ad vitem pullum suum, et in Sorec, filimi, asinam suam: quod videlicet pullum asinae, cui supersedit Iesus, hoc est, gentilem populum, vineae Apostolorum, qui ex Iudaeis sunt, copulaverit. Et ad Sorec, id est, electam vitem, alligaverit asinam, cui supersedit, Ecclesiam ex nationibus congregatam. Quod autem dicit, fili mi, apostrophen ad ipsum Iudam facit, quod Christus haec sit universa facturus. Sed et hoc sciendum, quod ubi nos legimus: Alligans ad vitem pullum suum, pro pullo in Hebraeo possit legi, urbem suam, iuxta eumdem sensum aliis verbis Ecclesia demonstrata, de qua alibi scriptum est: Non potest civitas abscondi supra montem posita. Et Fluminis impetus laetificat civitatem Dei.
7 Issachar bonum desideravit, requiescens inter medios cleros, et videns requiem, quia bona est, et terram, quia pinguis: supposuit humerum suum ad laborandum, et factus est vir agricola. In Hebraeo ita scriptum est: Issachar asinus osseus, recumbens inter terminos, et videns requiem, quia bona est, et terram, quia pulchra est: inclinavit humerum suum ad portandum, et factus est in tributum serviens. Quia supra de Zabulon dixerat, quod maris magni esset littora possessurus, Sidonem quoque et reliquas Phoenicis urbes contingeret; nunc ad mediterraneam provinciam redit, et Issachar, quia iuxta Nephthalim, pulcherrimam in Galilaea regionem possessurus est, benedictione sua habitatorem facit. Asinum autem osseum vocat, et humerum ad portandum deditum, quia in labore terrae, et vehendis ad mare oneribus, quae in suis finibus nascebantur, plurimum laboraret, regibus quoque tributa comportans. Aiunt Hebraei, per metaphoram significari, quod Scripturas sanctas die ac nocte meditans, studium suum dederit ad laborandum, et ideo ei omnes tribus serviant, quasi magistro dona portantes.
8 Dan iudicabit populum suum, sicut unum de sceptris Israel. Fiat Dan coluber in via, regulus in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retrorsum: salvatorem tuum exspectabo, Domine. Samson iudex in Israel, de tribu Dan fuit. Hoc ergo dicit: Nunc videns in spiritu comam nutrire Samson Nazaraeum tuum, caesisque hostibus triumphare; quod in similitudinem colubri regulique obsidentis vias, nullum per terram Israel transire permittat: sed etiam si quis temerarius virtute sua, quasi equi velocitate confisus, eam voluerit praedonis more populari, effugere non valebit. Totum autem per metaphoram serpentis et equitis loquitur. Videns ergo tam fortem Nazaraeum tuum, quod et ipse propter meretricem mortuus est, et moriens nostros occidit inimicos, putavi, O Deus, ipsum esse Christum Filium tuum; verum quia mortuus est, et non resurrexit, et rursum captivus ductus est Israel, alius mihi Salvator mundi, et mei generis praestolandus est, Ut veniat cui repositum est et ipse erit exspectatio gentium.
9 Gad latrunculus latrocinabitur eum, et ipse latrocinabitur plantam. Iuxta Hebraeum interpretati sumus. Sed ubi nos latrunculum posuimus, ibi scriptum est GEDUD, ut ad GAD nomen alluderet, qui significantius εὔζωνος, id est, accinctus, sive expeditus exprimi potest. Totum autem illud est, quod Ruben, et dimidiam tribum Manasse, ad filios, quos trans Iordanem in possessionem dimiserat, post quatuordecim annos revertens, praelium adversum eos gentium vicinarum grande repererit, et victis hostibus, fortiter dimicarit. Lege librum Iesu Nave (Iosue XIII), et Paralipomenon (I, V). Non ignoro plura in benedictionibus patriarcharum esse mysteria, sed ad praesens opusculum non pertinet.
10 Nephthalim virgultum resolutum, dans in generatione pulchritudinem. In Hebraeo ita scriptum est: Nephthalim ager irriguus, dans eloquia pulchritudinis, significans, quod aquae calidae in ipsa nascantur tribu: sive quod super lacum Genesareth, fluento Iordanis irrigua sit. Hebraei autem volunt, propter Tiberiadem, quae Legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum, et eloquia pulchritudinis prophetari. Porro ubi nos agrum irriguum, et Septuaginta στέλεχος ἀνειμένον, id est virgultum resolutum posuerunt, in Hebraeo legitur AIALA SLUAA, quod potest et cervus emissus transferri, propter temporaneas fruges, velocitatem terrae uberioris ostendens. Sed melius, si ad doctrinam Salvatoris cuncta referamus quod ibi vel maxime docuerit, ut in Evangelio quoque scriptum est.
11 Filius auctus Ioseph, filius auctus super fontem filiae, gradu composito incedentes super murum. Et exacerbaverunt eum, et contenderunt, et irascebantur adversus eum, habentes sagittas. Sedit in forti arcus eius, et dirupta sunt vincula manuum eius, a manibus fortis Iacob, inde pascetur lapis Israel a Deo patris tui: et reliqua. Quia Septuaginta Interpretes in plerisque dissentiunt, pro interpretatione eorum, ut in Hebraeo habetur, expressimus. Et est sensus capituli: O Ioseph, qui ideo sic vocaris, quia adauxit te mihi Deus, sive quia inter fratres tuos maior futurus es (fortissima siquidem fuit tribus Ephraim, ut in Regnorum et Paralipomenon libris legimus); O, inquam, fili mi Ioseph, qui tam pulcher es, ut te tota de muris, et turribus, ac fenestris puellarum Aegypti turba prospectet, inviderunt tibi, et te ad iracundiam provocaverunt fratres tui, habentes livoris sagittas, et zeli iaculis vulnerati. Verum tu arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Deo, qui fortis est propugnator: et vincula tua, quibus te fratres ligaverunt, ab ipso soluta sunt, et dirupta, ut ex tuo semine tribus nascatur Ephraim, fortis, et stabilis, et instar lapidis durioris invicta, imperans quoque decem tribubus Israel.
12 Beniamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
13 Quam de Paulo apostolo manifestissima prophetia sit, omnibus patet, quod in adolescentia persecutus Ecclesiam, in senectute praedicator Evangelii fuerit, tamen in Hebraeo sic legitur: Beniamin lupus rapax, sive capiens, in matutino comedet praedam, et ad vesperam dividet spolia. Quod ita Hebraei edisserunt: Altare, in quo immolabantur hostiae, et victimarum sanguis ad basem illius fundebatur, in parte tribus Beniamin fuit. Hoc, inquiunt, ergo significat, quod sacerdotes mane immolant hostias, et ad vesperam dividunt ea, quae sibi a populo ex Lege collata sunt, lupum sanguinarium, lupum voracem super altaris interpretatione ponentes, et spoliorum divisionem super sacerdotibus, qui servientes altari, vivunt de altari.



Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XLVIII <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 49